Pr - PowerPoint PPT Presentation

About This Presentation
Title:

Pr

Description:

M. Tullius Cicero, ex Arpino oriundus, omnibus disciplinis institutus ... Sed praecipue iuris civilis Q. Mucium Scaevolam summum praeceptorem invenit, qui magnas mentis vires ... – PowerPoint PPT presentation

Number of Views:47
Avg rating:3.0/5.0
Slides: 14
Provided by: potpourr
Category:
Tags: civilis

less

Transcript and Presenter's Notes

Title: Pr


1
Textes
De Ciceronis institutione ac vita
M. Tullius Cicero, ex Arpino oriundus, omnibus
disciplinis institutus est quae adulescentem
decebant nobilem. Cum autem Romanorum nobiles non
solum litteras, carmina, iuris scientiam, rem
militarem, sed etiam equitandi artem armorumque
usum docere filios solerent, Tullius tamen pater
mentem filii animumque imprimis exornare voluit.
2
Textes
De Ciceronis institutione ac vita
Itaque M. Tullius Cicero litteras apud A.
Licinium Archiam didicit magistrum postea habuit
Apollonium Molonem, summum causidicum Rhodium,
item Diodotum Stoicum, Phaedrum Zenonemque
Epicureos, Philonem Academicum. Sed praecipue
iuris civilis Q. Mucium Scaevolam summum
praeceptorem invenit, qui magnas mentis vires
discipuli facile agnovit.
3
Textes
De Ciceronis institutione ac vita
Numquam autem M. Tullium Ciceronem, virum maximae
doctrinae et oratoria arte illustrem, civium amor
defecit, qui saepe eum in splendido vitae
curriculo iuverunt. Cum vero multi adulescentes a
senatu ad Catilinam defecissent, tunc ille consul
rem publicam servavit, quamobrem pater patriae
appellatus est.
4
Textes
De Tantalo
Tantalus, Iovis filius, tam carus fuit diis, ut
Iuppiter ei consilia sua crederet eumque ad
epulas deorum admitteret. At ille, quae apud
Iovem audiverat, cum mortalibus communicabat.
5
Textes
De Tantalo
Ob id scelus, ut dicitur, apud inferos in aquam
collocatus est semperque sitit. Nam quotiens
haustum aquae sumere vult, aqua recedit. Tum
etiam poma super eius caput pendent sed
quotiens ea decerpere conatur, rami vento moti
recedunt.
6
Textes
De Caino
Ob id scelus, ut dicitur, apud inferos in aquam
collocatus est semperque sitit. Nam quotiens
haustum aquae sumere vult, aqua recedit. Tum
etiam poma super eius caput pendent sed
quotiens ea decerpere conatur, rami vento moti
recedunt.
7
Textes
De Caino
Adamus uxori suae nomen dedit Evae, quod
cunctorum viventium esset mater. Haec enim viro
suo filios peperit  Cainum natu maiorem et
minorem Abelem. Et factus est Abel pastor ovium,
agricola Cainus.
8
Textes
De Caino
Olim Cainus Domino munus obtulit de fructibus
terrae  item Abel de grege suo obtulit oves. Et
placuit Domino munus Abelis, Caini vero munus non
respexit. Quod aegre tulit Cainus. Tum Dominus
Caino   Cur, inquit, fratri invides ? Nam si
recte facies, recipies mercedem, sin autem male,
poenas dabis peccati .
9
Textes
De Caino
Sed Cainus Deo non paruit. Iram dissimulans,
fratrem vocavit et   Age, inquit, foras
egrediamur, eamus deambulatum . Itaque, domo
egressi, una deambulabant  cumque essent in
agro, irruit Cainus in Abelem et interfecit
illum. Paulo post Dominus Cainum alloquitur, et 
 Ubi, inquit, frater tuus est ? 
10
Textes
De Caino
Respondet Cainus   Qui sciam? Num enim custos
ego sum fratris mei ?  
11
Textes
De Caino
At Dominus   Quid fecisti, inquit, Caine ? Nam
clamat ad me fratris tui sanguis, quem ipse
fudisti manu tua. Iam procul manebis ab agro 
quem si colueris, frustra sit nam fructus tibi
nullos dabit, postquam Abelis bibit cruorem.
Vagus ergo eris et maledictus in orbe terrarum .
12
Textes
De Caino
His verbis perterritus Cainus   Hei mihi !,
inquit, poenam tam saevam ego ferre non possum.
Nam vagum et profugum quisquis volet occidet .
13
Textes
De Caino
 Non ita fiet , inquit Dominus.  Nam quisquis
Cainum occiderit, septemplicem dabit poenam .
Tum Cainum signo notavit, ne quisquam eum
interficeret. Et profectus est Cainus orientem
versus, demigravitque in terram Nod.
Write a Comment
User Comments (0)
About PowerShow.com