Alcibiade (I) Un uomo dalle mille contraddizioni - PowerPoint PPT Presentation

1 / 6
About This Presentation
Title:

Alcibiade (I) Un uomo dalle mille contraddizioni

Description:

Alcibiade (I) Un uomo dalle mille contraddizioni Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis, formosus erat et excellens et in vitiis et in virtutibus consiliique plenus ... – PowerPoint PPT presentation

Number of Views:57
Avg rating:3.0/5.0
Slides: 7
Provided by: uten1253
Category:

less

Transcript and Presenter's Notes

Title: Alcibiade (I) Un uomo dalle mille contraddizioni


1
Alcibiade (I)Un uomo dalle mille contraddizioni
  • Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis, formosus
    erat et excellens et in vitiis et in virtutibus
    consiliique plenus (namque imperator fuit et mari
    et terra), disertus et dives, laboriosus quoque,
    patiens, liberalis, splendidus, affabilis,
    blandus sed etiam luxuriosus, dissolutus,
    libidinosus, intemperans. Ei erat natura valde
    varia et diversa. Educatus in domo Pericli,
    eruditus est a Socrate socerum habuit
    Hipponicum. Bello Peloponnesio huius consilio
    atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis
    indixerunt Alcibiades dux delectus est et
    duo(due) praeterea collegae ei dati sunt, Nicia
    et Lamachus. Omnium oculos ad se convertebat,
    quotienscumque in publicum prodibat, et ei par
    nemo in civitate putabatur. Itaque Athenienses
    non solum magnam spem in eo habebant, sed etiam
    timorem. (da Cornelio Nepote)

2
Alcibiade (II)La fuga da Atene, l'alleanza breve
ma di successo con Sparta, il rifugio in Asia
  • Aspergebatur enim etiam infamia, quod in domo sua
    fecit mysteria hoc nefas erat more Atheniensium.
    Itaque, postquam in Siciliam pervenerat, eius
    inimici Alcibiadem reum fecerunt, eum capitis
    damnaverunt et eius bona publicata sunt. Cum
    Alcibiades haec audivit, se a custodibus subduxit
    et inde primum Elidem, dein Thebas venit,
    postremo Lacedaemonem demigravit. Huius Consilio
    Lacedaemonii cum Perse rege amicitiam fecerunt,
    dein Deceleam in Attica munierunt et in obsidione
    Athenas tenuerunt Alcibiadis opera Ioniam a
    societate averterunt Atheniensium. Sed Alcibiadis
    amicitia cum Lacedaemoniis diuturna non fuit.
    Penitus in Thraeciam se supra Propontidem
    abdidit, sed non diu nam Thraeces, postquam
    Alcibiades cum magna pecunia pervenit, ei insidia
    fecerunt. Quia nullum locum sibi tutum in Graecia
    erat, ad Pharnabazum in Asiam transiit. Ibi rex
    Alcibiadem cepit magna humanitate et ei Grynium
    dedit, in Phrygia castrum bene munitum.

3
Antonio e Ottaviano dall'alleanza contro i
cesaricidi alla battaglia di Azio (con le sue
tragiche conseguenze)
  • Brutus et Cassius, interfectores Caesaris, ingens
    bellum moverunt igitur Caesar Octavianus
    Augustus et M. Antonius Romam reliquerunt (in
    Italia remanserat Lepidus) et apud Philippos,
    Macedoniae urbem, contra eos pugnaverunt. Primo
    proelio victi sunt Antonius et Octavianus et
    periit Cassius, dux nobilitatis secundo proelio
    cecidit Brutus. Post eam victoriam, a multis
    laudatam, sic inter Octavianum et Antoniom terrae
    divisae sunt Augustus Hispanias, Gallias et
    Italiam obtinuit, Antonius Asiam, Pontum,
    Orientem. Interim a Sexto Pompeio, Cnei Pompeii
    Magni fìlio, ingens bellum in Sicilia commotum
    est a reliquis sociis Bruti Cassique. Pax
    postremo convenit. Antonius repudiavit sororem
    Caesaris Augusti Octaviani et Cleopatram, reginam
    Aegypti, duxit uxorem inde bellum civile
    commovit quia Cleopatra cupiditate muliebri
    optabat in urbe Roma regnare. Antonius victus est
    ab Augusto navali pugna inlustri apud Actium,
    clarum locum in Epiro ergo fugit in Aegyptum ubi
    se interemit. Cleopatra sibi aspidem admisit et
    veneno extincta est. Aegyptus per Octavianum
    Augustum imperio Romano adiecta est. (da Eutropio)

4
I quattro imperatori del 69 d.C brevi appunti
sulle loro personalità e sulle loro gesta
  • Neroni Galba successit, antiquae nobilitatis
    senator ab Hispanis et Gallis imperator electus
    est, mox ab universo exercitu libenter acceptus.
    Galbae privata vita insignis fuerat, publica
    quoque saepe consul, frequenter dux in gravibus
    bellis. Eius breve imperium fuit insidiis
    Othonis enim occisus est. Iugulatus in foro Romae
    sepultusque in hortis suis in Aurelia via. Deinde
    Otho invasit imperium. In privata vita mollis et
    Neroni familiaris, in imperio documentum sui non
    potuit ostendere. Etiam Vitellius electus est a
    Germanicianis exercitibus imperator. Otho bellum
    contra eum suscepit, sed apud Betriacum, in
    Italia, levi proelio victus est, etiam si
    ingentes copias ad bellum habebat ergo sponte se
    occidit. Vespasianus Vitellio successit privata
    vita inlustris, a Claudio in Germaniam et deinde
    in Britanniam missus est, ubi cum hoste feliciter
    conflixit validas gentes, permulta oppida et
    insulam Vectam, Britanniae proximam, imperio
    Romano adiecit. Iudaea quoque Romano imperio
    accessit et Hierosolyma, urbs nobilis
    Palaestinae. Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium,
    Samum, Thraciam, Ciliciam, in provinciarum formam
    redegit. Offensarum et inimicitiarum inmemor
    fuit diligens coercitor disciplinae militaris
    senatui, populo, cunctis amabilis ac iucundus
    erat. Profluvio ventris extinctus est in villa
    propria circa Sabinos. (da Eutropio)

5
Romani e Sanniti
  • Omnes gentes finitimae a Romanis in potestatem
    redactae erant, sed cum Samnitibus numquam
    dimicatum erat. Haec gens fera, fortis et
    bellicosa erat in montium saltibus iugisque
    vivebat et Romanorum exercitus non timebat. Haec
    fuit primi belli causa Campanis, Samnitium
    sociis, bellum indictum est a Fidenatibus, qui1
    societatem a Romanis petiverant. Quod Samnites
    socios defendere optabant, arma contra Romanos
    ceperunt, sed a Fabio Maximo magistro equitum
    deleti sunt. Samnites, irà commoti, bellum
    renovaverunt et saepe victores discesserunt nam
    secundo bello Romanorum copiae, apud Caudium
    terribili proelio fusae, sub iugum inermes a
    Samnitibus missae sunt. Pax, a senatu et populo
    desiderata, cum illis propter necessitatem facta
    est. Sed tandem tertio bello Samnitium fortis
    gentis vires a Romanis fractae sunt et in
    potestatem redactae.

6
Perseo e Danae sono accolti benevolmente da
Polidette dopo una tempesta
  • Perseus Iovis, deorum patris, et Danaes1 filius
    erat. Avus eius, Danaes pater, Acrisius
    appellabatur. Is Perseum interfecturus erat,
    quoniam propter oraculum puerum timebat.
    Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et
    cum matre in arca lignea inclusit. Turn arcam
    ipsam in mare coniecit. Tempestas magna mare
    turbabat et Danae, magnopere territa, anxia erat,
    sed Perseus in sinu matris placide dormiebat.
    Iuppiter haec omnia vidit et exclamavit
    Perseum, filium meum, servaturus sum.
    Tranquillum igitur fecit mare et arcam ad insulam
    Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes turn
    rex erat. Postquam arca ad litus pervenit, Danae
    in harena quietem cepit. Post breve tempus
    piscator matrem et filium reperiit, et ad domum
    regis Polydectis adduxit. Ille matrem et puerum
    benigne excepit, et coram populo exclamavit Iis
    miseris sedem tutam in finibus meis daturus sum.
    Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto
    beneficio regi gratias egit.
Write a Comment
User Comments (0)
About PowerShow.com